Codex Iustinianus 8.18.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Marcellinæ.
C.8.18.1pr. Non omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad creditorem transit․ hoc enim tunc observatur, cum is, qui pecuniam postea dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat.
C.8.18.1.1 Quod cum in tua persona factum non sit ( iudicatum est enim te pignora non accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostræ ad eam rem pertinentis.
subscriptio PP․ id․ Iul․ Pompeiano et Avito conss․ [a․ 209]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
