Codex Iustinianus 8.17.11
inscriptio Imp․ Leo A․ Erytherio pp.
C.8.17.11pr. Scripturas, quæ sæpe adsolent a quibusdam secrete fieri, intervenientibus amicis nec ne, transigendi vel paciscendi seu fenerandi vel societatis coeundæ gratia seu de aliis quibuscumque causis vel contractibus conficiuntur, quæ idiochira græce appellantur, sive tota series eorum manu contrahentium vel notarii aut alterius cuiuslibet scripta fuerit, ipsorum tamen habeant subscriptiones, sive testibus adhibitis sive non, licet condicionales sint, quos vulgo tabularios appellant, sive non, quasi publice scriptas, si personalis actio exerceatur, suum robur habere decernimus.
C.8.17.11.1 Sin autem ius pignoris vel hypothecæ ex huiusmodi instrumentis vindicare quis sibi contenderit, eum qui instrumentis publice confectis nititur præponi, etiamsi posterior dies his contineatur, nisi forte probatæ atque integræ opinionis trium vel amplius virorum subscriptiones isdem idiochiris contineantur: tunc enim quasi publice confecta accipiuntur.
subscriptio D․ K․ Iul․ Constantinopoli Marciano cons․ [a․ 472]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
