Codex Iustinianus 8.16.4
inscriptio Imp․ Alexander A....․ Evocato.
C.8.16.4 Nomen quoque debitoris pignerari et generaliter et specialiter posse pridem placuit․ quare si debitor is satis non facit, cui tu credidisti, ille, cuius nomen tibi pignori datum est, nisi ei cui debuit solvit nondum certior a te de obligatione tua factus, utilibus actionibus satis tibi facere usque ad id, quod tibi deberi a creditore eius probaveris, compelletur, quatenus tamen ipsedebet.
subscriptio PP․ Prid․ K․ Mart․ Fusco et Dextro conss․ [a․ 225]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
