Codex Iustinianus 8.13.10
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Alexandro.
C.8.13.10 Debitores præsentes prius denuntiationibus conveniendi sunt․ igitur si conventi debito satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector provinciæ auctoritatis suæ auxilium impertire non dubitabit.
subscriptio D․ XVIII K․ Febr․ ipsis IIII et III AA․ conss․ [a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
