Codex Iustinianus 8.12.ult
inscriptio Imp․ Zeno A․ Arcadio pp.
C.8.12.1pr. Iubemus provinciarum quidem rectores et singulæ dioeceseos viros spectabiles iudices, id est præfectum augustalem et comitem orientis et utrosque proconsules et vicarios una cum suis apparitoribus pro tenore generalium magnificæ tuæ sedis dispositionum discutiendis publicis operibus vel aquæ ductibus, qui ex civilibus reditibus vel a quolibet spontanea munificentia facti sunt vel fuerint, modis omnibus abstinere, nec aliquid quolibet modo quolibet tempore in discutiendo civiles reditus vel facta opera vel quæ fieri adsolent, unam siliquam sibi ex singulis erogandis solidis vindicando aut quodcumque lucrum captando, cum huiusmodi rebus habere commune, utpote patribus civitatiumet curæ eorum deputatis.
C.8.12.1.1 Qui vero opus aliquod pro sua liberalitate se facturos promiserint, licet certum sit eos ex sola pollicitatione ad implendum suæ munificentiæ opus necessitate iuris teneri, nullam tamen eos vel heredes eorum super facto opere ratiocinium vel discussionem aut aliquam ( utpote non in integrum promissa quantitate in id opus erogata vel inutiliter facto opere, aut alia qua ratione) quocumque modo quocumque tempore inquietudinem sustinere concedimus.
C.8.12.1.2 Quod si vir clarissimus provinciæ moderator vel eius officium reditus publicos vel opera publica contra vetitum discutiendo vel unam siliquam aut quodlibet ex isdem reditibus vel operibus vindicando sacratissimæ nostræ legis præcepta transierint, quinque quidem officii primates exilio damnati perpetuo bona sua civitati quam læserint non dubitent vindicanda, rector vero provinciæ quinquaginta librarum auri ferietur dispendio: hac eadem poena spectabilibus quoque iudicibus, licet illustri dignitate fuerint decorati, et eorum officiis,sicut superius distinctum est, imminenda.
subscriptio [a․ 485-486?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
