Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.10.ult

DE ÆDIFICIIS PRIVATIS.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.8.10.14pr. De operis novi nuntiatione quandam antiquis ortam fuisse dubitationem nostra cognovit tranquillitas, dicentibus, si quis denuntiationem ad inhibendum opus miserit, non posse eum post annum elapsum, ex quo denuntiatio missa est, iterum ædificationem prohibere.

C.8.10.14.1 Quod dupliciter iniquum nobis esse videtur․ sive etenim non recte opus prohibuerit, decet non per totum annum hoc impediri, sive recte denuntiatioem emiserit, etiam post annum licentiam habere ædificationem prohibere.

C.8.10.14.2 Talem igitur iniquitatem inhibentes sancimus, si quis denuntiationem emiserit, in hac quidem regia urbe præfectum urbi festinare, in provincia vero rectorem eius, intra trium mensum spatium causam dirimere: sin vero aliquid fuerit quocumque modo ad decisionem ambiguitatis impedimentum, licentiam habere eum, qui ædificationem deproperat, opus de quo agitur efficere, prius fideiussore ab eo dato officio urbicariæ præfecturæ vel provinciali․ ut, si non recte ædificaverit, omne opus, quod post denuntiationem fecerit, suis sumptibus destruet․ sic enim et opera non per inanes denuntiationes prohibebuntur et recte denuntiantibus consuletur.

subscriptio D․ K․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadiiet Orestis VV․ CC ․ anno secundo․ [a․ 532]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑