Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.10.13

DE ÆDIFICIIS PRIVATIS.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.8.10.13 Cum dubitabatur, utrum constitutio zenonis divæ memoriæ ad adamantium præfectum urbis scripta, quæ de servitutibus loquitur, localis est et huic florentissimæ urbi dedicata et debent illius quidem iura in hac observari, antiqua vero, quæ contraria sunt, locum habere in provinciis: indignum esse nostro tempore․ Putantes aliud ius in hac regia civitate de huiusmodi observari, aliud apud nostros esse provinciales, sancimus eandem constitutionem in omnibus urbibus romani imperii obtinere et secundum eius definitionem omnia procedere et, si quid ius ex ea lege innovatum est a vetere dispositione, et hoc in provinciis a præsidibus earum observari: ceteris videlicet omnibus, quæ non per zenonianam legem innovata sunt, sed veteribus legibus comprehensa, in sua firmitate in omni loco manentibus.

subscriptio D․ K․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis VV․ CC․ [a․ 532]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑