Codex Iustinianus 8.10.11
inscriptio Impp․ Honor et Theodosius AA․ Severino PP.
C.8.10.11pr. Mæniana, quæ græce [......] appellant, sive olim constructa sive in posterum in provinciis construenda, nisi spatium inter se per decem pedes liberi æris habuerint, modis omnibus detruncentur.
C.8.10.11.1 In his vero locis, in quibus ædificia privatorum horreis publicis videntur obiecta, obstructione mænianorum quindecim pedum intervalla serventur.
C.8.10.11.2 Quem intercapedinis modum ædificaturis quoque proponimus, ita ut, si quis intra definitum spatium, id est decem pedum mensuram, ædificare vel intra quindecim pedum mænianum possidere temptaverit, sciat non solum fabricam demoliendam, sed etiam ipsam domum fisco nostro adscribendam.
subscriptio D․ III Non․ Mai Constantinopoli Theodosio A․ VIIII et Constantio III conss․ [a․ 423]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
