Codex Iustinianus 7.73.2
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Valerianæ.
C.7.73.2 Quamvis ex causa dotis vir quondam tuus tibi sit condemnatus, tamen si prius, quam res eius tibi obligarentur, cum fisco contraxit, ius fisci causam tuam prævenit․ quod si post bonorum eius obligationem rationibus meis coepit esse obligatus, in eius bona cessat privilegium fisci.
subscriptio PP․ XIIII K․ Nov․ Antonino A.IIII et Balbino conss. [a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
