Codex Iustinianus 7.72.9
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Aurelio Gerontio.
C.7.72.9 Cum proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore provinciæ potes convenire․ Nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat nec defendatur et eum tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem poteris impetrare: tempore autem transacto etiam venditionem eorum a competenti iudice postulare non prohiberis.
subscriptio D․ XIIII K․ Sept․ Diocletiano VII et Maximiano VI AA. conss․ [a․ 299]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
