Codex Iustinianus 7.72.10
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni PP.
C.7.72.10pr. Cum apud veteres quæstionem ortam invenimus super pecuniis debitis, pro quibus Hypothecæ non sunt constitutæ, propter res ad debitorem pertinentes, dum is severiores creditores formidans sese celaverit, et illi de rebus ad eum pertinentibus competentia ingrediantur iudicia postulentque in possessionem rerum sese transmitti, si etiam alii creditores, quibus obnoxius esse videtur, possint quandam habere communionem in rerum possessione: huiusmodi dubitationem amputantes censemus per præsentem generalem divinam constitutionem, ut, si nonomnes huiusmodi debita prætendentes, sed ex his certi ab iudiciali sententia in possessionem rerum mittantur, non solum hi, sed etiam alii omnes talia debita prætendentes eadem commoditate potiantur et possint cum prioribus rerum detentatoribus communionem habere in rebus, de quibus (sicut superius declaratur) prolata fuit sententia․ Quid enim iustius est, quam omnes, qui ad res debitoris mitti debent, esse participes huiusmodi commoditatis?
C.7.72.10.1 Ut autem non in perpetuum aliorum neglegentia illi, qui pro suis debitis alacriores creditoribus aliis ostenduntur fuisse, prægraventur, rectum nobis esse videtur tunc communionem habere in possessionem rerum alios creditores, qui non hoc peregisse noscuntur, cum præsentes quidem in una eademque degentes provincia, in qua et possessores rerum commorantur, intra duorum annorum spatia, absentes autem intra quadriennium creditoribus possessionem antelato modo detinentibus suum debitum certum faciant et expensas secundum quantitatem debitorum persolvant eis, qui sententias consecuti sunt, per sacramentum manifestandas eorum, qui eas adipiscendæ gratia possessionis rerum sustinuerunt, quia et secundum debita satis eis fieri explorati iuris est.
C.7.72.10.1A Post completum autem memoratum tempus nullam eis esse licentiam eos qui possessionem adepti sunt molestare vel quibusdam damnis adficere: actiones autem, quas ex legibus sibi competere putaverint, contra suos exercere debitores.
C.7.72.10.2 Sin autem hi qui detinent possessiones vel ex sententia iudicis res vendiderint vel alio quocumque legitimo modo omne ius, quod in isdem rebus habere noscuntur, in alias personas post definitum a nobis tempus transtulerint et certas pecunias acceperint, quidquid superfluum inventum fuerit vel amplius quam eis debetur, hoc modis omnibus necesse est eos præsentibus tabulariis signare et in cimeliarchio sanctæ ecclesiæ illius civitatis, in qua huiusmodi contractus celebratur, deponere: attestatione videlicet prius per memoratos tabularios conscribenda, præsente etiam eo qui res vendiderit vel in alias personas transtulerit, ut per eam manifestetur tam quantitas pecuniarum, quæ pro venditione rerum vel translatione præstitæ sunt, quam earum, quæ superfluæ post dissolutum debitum inveniantur, ut, si quis postea creditor apparuerit et debiti cautionem ostenderit, possit ex his satis sibi facere, prius scilicet rectore provinciæ sine aliquo damno causæ faciente examinationem et non concedente nec viros reverentissimos oeconomos vel cimeliarcham sanctæ ecclesiæ, in qua pecuniæ deponuntur, aliquod detrimentum vel dispendium sustinere, per suam autem interlocutionem creditorem præcipiente secundum modum debiti ex depositis pecuniis suum accipere debitum.
C.7.72.10.3 Ut autem non liceat creditori in venditione vel translatione rerum dolum vel aliquam machinationem vel circumscriptionem facere, iubemus attestatione super hoc celebranda apud defensorem locorum gestis intervenientibus insinuari, sive tantum ex pretio, quantum debetur, sive plus sive minus colligitur, et præsentibus non tantum, sicut dictum est, tabulariis, sed etiam viro reverentissimo cimeliarcha, apud quem, si ita contigerit, superfluæ pecuniæ signatæ deponendæ sunt, iusiurandum sacrosanctis evangeliis propositis venditorem vel translatorem rerum præstare, quod neque per gratiam emptoris vel eius, ad quemres iure cessionis transferuntur, nec dolo aliquo interveniente minorem iusto rerum pretio quantitatem acceperit, sed eam, quam re vera cum omni studiopotuerit invenire.
subscriptio D․ XV K․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ anno secundo․ [a. 532]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
