Codex Iustinianus 7.71.7
inscriptio Imp․ Iustitianus A․ Iuliano pp.
C.7.71.7 Cum et filii familias possint habere substantias, quæ patribus adquiri vetitæ sunt, nec non peculium vel castrense vel quod patre volente possident, quare cessio bonorum eis deneganda sit? cum, etsi nihil in suo censu hi qui in potestate sunt parentum habeant, tamen, ne patiantur iniuriam, debet bonorum cessio admitti․ si enim et pater familias admittendus est propter iniuriarum timorem ad cessionis flebile veniens adiutorium, quare filiis familias utriusque sexus hoc ius denegamus? cum apertissimi iuris est et inter patres familias et alieno iuri subiectos, si quid postea eis pinguius accesserit, hoc iterum usquead modum debiti posse a creditoribus legitimo modo avelli.
subscriptio D․ X K․ Mart․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
