Codex Iustinianus 7.71.4
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Chiloni.
C.7.71.4pr. Legis Iuliæ de bonis cedendis beneficium constitutionibus divorum nostrorum parentium ad provincias porrectum esse, ut cessio bonorum admittatur, notum est: non tamen creditoribus sua auctoritate dividere hæc bona et iure dominii tenere, sed venditionis remedio, quatenus substantia patitur, indemnitati suæ consulere permissum est.
C.7.71.4.1 Cum itaque contra iuris rationem res iure dominii teneas eius qui bonis cessit creditorem te dicens, longi temporis præscriptione petitorem submoveri non posse manifestum est․ quod si non bonis eum cessisse, sed res suas in solutum tibi dedisse monstretur, præses provinciæ poterit de proprietate tibi accommodare notionem.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
