Codex Iustinianus 7.7.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.7.7.1pr. In communes servos eorumque libertatem et quando cuidam domino pars libertatem imponentis adcrescit nec ne, et maxime inter milites, qui huiusmodi imponunt libertatem, multa ambiguitas exorta est apud veteres iuris auctores.
C.7.7.1.1 Et inventa est constitutio apud Marcianum in institutionibus divi Severi, per quam idem imperator disposuit necessitatem imponi heredi militis comparare partem socii et servum libertate donare.
C.7.7.1.1A Sed et alia constitutio Severi et Antonini principum reperta est, ex qua generaliter necessitas imponebatur socio partem suam socio vendere, quatenus libertas servo imponatur, licet nihil lucri ex substantia socii morientis alii socio accedat, pretio videlicet arbitrio prætoris constituendo, secundum ea, quæ et Ulpianus libro sexto fideicommissorum et Paulus libro tertio fideicommissorum refert, ubi et hoc relatum est, quod Sextus Cæcilius iuris antiqui conditor definivit socium per prætorem compelli suam partem vendere, quatenus liber servus efficiatur: quod et Marcellus apud Iulianum in eius digestis notat: hocque et Marcellum, cum Iulianum notaret, rettulisse palam est.
C.7.7.1.1B His itaque apud veteres iuris auctores inventis decidentes tales altercationes generaliter sancimus, ut nulla inducatur differentia militis seu privati in servis communibus, sed in omnibus communibus famulis, sive inter vivos sive in ultima dispositione libertatem quis legitimam imponere communi servo voluerit, hoc faciat, necessitatem habente socio vendere partem suam, quantam in servo possidet, sive dimidiam sive tertiam sive quantamcunque, et si plures sint socii, uno ex his libertatem imponere cupiente alios omnes necessitatem habere partes suas, quas in servo possident, vendere ipsi, qui libertatem servo imponere desiderat, vel heredi eius (licet ipse communis servus institutus sit), si hoc moriturus dixerit, ita tamen, ut omnimodo ipse qui partes alias comparavit vel heredes eius libertatem imponant.
C.7.7.1.2 Sin autem socius vel socii recusaverint pretium accipere, licentiam ei damus offerre hoc per publicas personas et sigillo impresso in ædem sacram deponere et sic habere facultatem servum libertate donare et eum habere plenissimam libertatem et civitate Romana perfrui et nullum timere ex sociis․ sibi etenim imputent, si, cum liceret lucrari pretium, hoc accipere differunt.
C.7.7.1.3 Sed ne circa peculium servi aliqua fuerit dubitatio, peculium eius in omnes socios pertinere iubemus ex partibus, pro quibus quisque et dominium servi possidet: licentia concedenda ei, qui libertatem moriens imponit, etiam eius peculium quod ei attingit liberto concedere․ iura autem patronatus procul dubio pro suo ordine ad eum venire qui libertatem donavit․
C.7.7.1.4 Sin autem servus ratiociniis suppositus sit, ne ratiocinia pereant vel libertas impediatur, præsidem provinciæ vel competentem iudicem tempus statuere, intra quod debet ratiociniis ante factis et debitis, quæ ex his apparuerit, redditis ita ad libertatem venire.
C.7.7.1.5 Ne autem quantitas servilis pretii sit incerta, sed manifesta, sancimus servi pretium sive ancillæ, si nulla arte sunt imbuti, viginti solidis taxari, his videlicet, qui usque ad decimum annum suæ venerunt ætatis, in decem tantummodo solidis ponendis: sin autem aliqua arte præditi sunt exceptis notariis et medicis, usque ad triginta solidos pretium eorum redigi sive in masculis sive in feminis.
C.7.7.1.5A Sin autem notarius sit vel medicus sive masculus sive femina, notarius quidem usque ad quinquaginta, medicus autem usque ad sexaginta taxetur․
C.7.7.1.5B Sin vero eunuchi sint servi communes maiores decem annis, si quidem sine arte sint, in quinquaginta solidos computentur, sin autem artifices, usque ad septuaginta: minores etenim decem annis eunuchos non amplius triginta solidis æstimari volumus.
C.7.7.1.5C Et eorum partem competentem socii accipientes libertatem eis per competentes iudices imponere compellentur.
C.7.7.1.6 Sin autem, uno ex sociis libertatem sive imponere sive relinquere servo cupiente et pretium dante alter vel alteri ex his ipsi velle dixerint libertatem imponere et pretium dare, melior quidem causa erit eius, qui primus ad hanc rationem pietatis perveniet․
C.7.7.1.6A Si tamen sub obtentu libertatis et ipsi ad hæc prosiluerint, tunc iudicem competentem omnes compellere sine pretio ei libertatem imponere: peculio quidem in omnes secundum partem dominii distribuendo, iura autem patronatus secundum sui naturam omnibus qui libertatem imposuerunt æqualiter habentibus.
C.7.7.1.7 Ius enim adcrescendi, quod antiqua iura in communibus servis manumittendis introducebant, nullius esse momenti nec in posterum frequentari penitus concedimus.
subscriptio D․ k․ Aug․ Lampadio et Oreste vv․ cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
