Codex Iustinianus 7.67.2
inscriptio Imp․ Iulianus A․ Germaniano pp.
C.7.67.2pr. His, qui tempore competenti non appellant, redintegrandæ audientiæ facultas denegetur․ Omnes igitur, qui contra præfectos urbi, magistros officiorum, magistros militum seu proconsules seu comites orientis seu vicarios seu præfectos augustales vel alium iudicem sub specie formidinis provocationem nonarbitrantur interponendam, a revocanda lite pellantur.
C.7.67.2.1 Qui vero vim sustinuerunt contestatione publice proposita, intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem æquitatis adminicula tribuantur.
subscriptio Emissa XV k․ Iul․ Mamertino et Nevitta conss.[a․ 362]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
