Codex Iustinianus 7.66.3
inscriptio Imp․ Alexander A․ Ulpio.
C.7.66.3 Si is, qui ademptis bonis in exilium datus appellaverit ac pendente provocatione defunctus est, quamvis crimen in persona eius evanuerit, tamen causam bonorum agi oportet․ nam multum interest, utrum capitalis poena inrogata bona quoque rei adimat, quo casu morte eius extincto crimine nulla quæstio superesse potest, an vero non ex damnatione capitis, sed speciali præsidis sententia bona auferantur: tunc enim subducto reo sola capitis causa perimitur bonorum remanente quæstione.
subscriptio PP․ V․ id․ Mart․ Modesto et Probo conss․ [a․ 228]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
