Codex Iustinianus 7.64.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.7.64.10pr. Omnem honorem salvum iudicibus reservantes, si quando una pars quasi læsa per definitivam eorum sententiam provocatione usa fuerit, interdicimus alteri parti quæ vicit pro hoc tantummodo, quod nihil capere pro sumptibus litis et detrimentis vel minus quam oportuerat iussa est, provocationem offerre, cum ipsam decisionem litis recte factam esse confiteatur: iudicibus scilicet sive florentissimis proceribus sacri nostri palatii sive his, quibus pro minore litium æstimatione consultationes delegantur, si perspexerint adiuvandum esse victorem sumptuum perceptione, etiam sine provocatione eius hoc statuentibus et iustam eorundem sumptuum quantitatem definientibus.
C.7.64.10.1 Sed nec occasione consultationis introducendæ victori provocare concedimus, cum et priscis legibus liceat ei et sine provocationis auxilio eandem consultationem differente suo adversario introducere et nos ei nihilo minus hoc permittimus, iniuriam ex supervacua provocatione iudicibus fieri prohibentes.
subscriptio D․ VIII id․ April․ Constantinopoli Decio vc․ cons.[a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
