Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 7.63.2

DE TEMPORIBUS ET REPARATIONIBUS APPELLATIONUM SEU CONSULTATIONUM

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Cyro pp.

C.7.63.2pr. Tempora fatalium dierum pro sæculi nostri beatitudine credidimus emendanda ubique dilationum materias amputantes․ et primi quidem fatalis diei tempora post appellationem, sive a viro clarissimo rectore provinciæ sive a spectabili iudice fuerit appellatum, sex mensuum esse iubemus.

C.7.63.2.1 Quod si primo fatali die lapsus est appellator, tricesimum primum diem alterum volumus esse fatalem․ quod si eo quoque appellator exciderit, tertium similiter totidem diebus intermissis fatalem observari decernimus․ quod si tertius quoque lapsus fuerit temporalis, quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem similiter observari decernimus.

C.7.63.2.2 Quod si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui appellavit exciderit, tunc intra trium alium mensuum spatium a nostro numine reparationem peti præcipimus: qua petita nec adversarium decernimus admoneri nec temporalem diema petitione reparationis numerari, sed trium mensum spatio ex quarto fatali numerando causam induci præcipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit impetrata, licet adlegata in iudicio virorum illustrium præfectorum non fuerit.

C.7.63.2.3 Nec hoc parti nocebit adversæ, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis appareat․ hæc, si adversus viri clarissimi rectoris provinciæ vel spectabilium iudicum sententias fuerit appellatum.

C.7.63.2.4 Quod si arbitro in provincia ex delegatione sacra disceptante appellatio subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii tantum fatales dies similiter ut supra dictum est servabuntur, nulla reparatione a nostro numine postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis iudicata congruæ exsecutioni mandentur.

C.7.63.2.5 Sin autem ex sententia prætorianæ præfecturæ vel magistri officiorum vel alio illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima civitate fuerit delegatus et appellatio contra definitionem vel sententiam eius subsecuta fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mesum, alii vero tres ad similitudinem supra dictorum fatalium numerentur.

C.7.63.2.6 Qui vero delegatum vel a spectabili iudice seu præside provinciæ arbitrum appellaverit, primum quidem fatalem diem duorum mensum, tres vero alios ad similitudinem prædictorum fatalium dierum habeat.

C.7.63.2.7 Illud etiam circa observationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si forte temporales in feriatos quoquo modo inciderint, præcendentes eos dies ut temporales a litigantibus observentur. quod si quis secus, ac iura præcipiunt, lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco vel a præsente adversario vel etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit.

subscriptio D․ XII k․ Iun․ Valentiniano A․ V et Anatolio conss.[a․ 440]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑