Codex Iustinianus 7.62.37
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.7.62.37pr. In offerendis provocationibus, ex quibus consultationum more negotium in nostrum sacrum palatium introduci solebat, hoc addendum esse censemus, ut, si quidem non excedat litis æstimatio decem librarum auri quantitatem, ex ipsa scilicet sententia iudicis discernenda, non duobus, sicut antea, magnificis iudicibus, sed uni tantummodo disceptatio negotii deputetur.
C.7.62.37.1 Sin vero memoratam excedens quantitatem viginti libris auri terminetur, duobus tradatur magnificis iudicibus, viris scilicet devotis epistularibus cognitionalia certamina excipientibus, ita tamen ut, si dissentirent, virum illustrem pro tempore quæstorem adhibeant, ut eo dubietatem dirimente finiatur negotium:
C.7.62.37.2 His videlicet litibus, quarum æstimatio viginti librarum auri quantitatem excedit, in commune auditorium florentissimorum sacri nostri palatii procerum introducendis:
C.7.62.37.3 Ut tamen secundum iam statuta liceat quidem non solum victo, sed etiam victori consultationem ad unum vel duos iudices mittendam intra bienni tempus ei vel eis intimare: post excessum enim memorati temporis huiusmodi licentiam amputamus․
C.7.62.37.4 Quæ vero fuerint ab eo vel eis decreta, nulla provocatione suspendatur.
C.7.62.37.5 Novas etiam adsertiones a partibus apud eundem vel eosdem iudices addi ad exemplum consultationis ad sacrum nostrum palatium introducendæ permittimus․
subscriptio D․ VIII id․ April. Constantinopoli Decio cons. [a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
