Codex Iustinianus 7.62.34
inscriptio Imp․ Iustinus A․ Demostheni pp.
C.7.62.34pr. Iubemus, si qua suggestio maioris vel minoris iudicis ad nostram referatur clementiam de negotio, quod iudicandum ei tradidimus vel de quo pro sua iurisdictione iudicaverit, petentis a nostro numine finem eidem imponi negotio, quod ab eo disceptatum est, sive additum sit eidem suggestioni, quid referenti placeat (dum id partibus per sententiæ recitationem manifestum non fecit) sive nihil huiusmodi adiectum sit, sed simpliciter nostri numinis responsum expectat, non prius eam discerni, quam per sacram pragmaticam nostri numinis iussionem duo magnifici viri vel patricii vel consulares vel præfectorii, quos pro tempore nos elegerimus, iubeantur adiungi viro illustri pro tempore quæstori nostri palatii et una cum eo in scriptis relationem discernere (sive præsentibus partibus, si hoc prospexerint, sive absentibus) et responsum relationi dandum sua sententia manifestare: ut tamen dispositio huiusmodi excellentissimorum iudicum omnimodo rata sit, nulli danda licentia provocationem contra eorum offerre sententiam vel aliam quamcumque dubitationem introducere.
C.7.62.34.1 Quam observationem non solum, si unus iudex suggestione vel relatione usus fuerit, tenere censemus, sed etiam si duobus vel amplioribus datis iudicibus in unam sententiam minime omnes convenerint, sed diversas suas sententias unusquisque nostræ mansuetudini rettulerit vel omnes nos consuluerint, quid decernendum sit.
subscriptio [a․ 520-524]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
