Codex Iustinianus 7.62.32
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Cyro pp.
C.7.62.32pr. Præcipimus ex appellationibus spectabilium iudicum, quæ per consultationes nostri numinis disceptationem implorant, non nostram ulterius audientiam expectari, ne nostris occupationibus, quibus pro utilitate mundi a singulorum nonnumquam negotiis avocamur, aliena fraudari commoda videantur.
C.7.62.32.1 Sed si a proconsulibus vel Augustali vel comite Orientis vel vicariis fuerit appellatum, virum illustrem præfectum prætorio, qui in nostro est comitatu, virum etiam illustrem quæstorem nostri palatii sacris iudiciis præsidentes disceptationem iubemus adripere eo ordine, ea observatione, isdem temporibus, quibus ceteræ quoque lites fatali die post appellationem in sacris auditoriis terminantur․ et hoc, licet quidam prædictorum spectabilium iudicum iure concesso ut sacri iudices appellationes acceperint.
C.7.62.32.1A Quod si a duce fuerit appellatum, si idem et præses sit, præfectura necessario tantum iure ordinario in sacro auditorio iudicabit.
C.7.62.32.2 In his autem omnibus iudiciis, quæ consultationum introduximus loco, vel apostolos vel ea quæ apud eum gesta sunt, contra cuius sententiam dicitur appellatum, suscipere ab appellatoribus et cognitiones inducere apud viros illustres prædictos iudices et ea quæ geruntur excipere scribere scriptaque litigatoribus edere nostros epistulares præcipimus: officiis videlicet eorum, cum quibus vir illustris quæstor iudicat, exsequentibus iudicata.
C.7.62.32.3 Hæc, si appellatio fuerit oblata iudici, qui non ex delegatione cognoscit․ eorum enim sententiis appellatione suspensis, qui ex delegatione cognoscunt, necesse est eos æstimare, iuste nec ne fuerit appellatum, qui causas delegaverint iudicandas.
C.7.62.32.4 Huic saluberrimæ legi illud etiam consultissimæ credidimus inserendum, ut, si privato, non illustri, uni pluribusve, ut adsolet, nostra serenitas adita delegaverit causam et eius eorumve definitio fuerit appellatione suspensa, vir quidem magnificus præfectus prætorio, qui in nostro est comitatu, cum viro illustri quæstore temporali iudicet die.
C.7.62.32.4A Nostri vero libellenses quæ apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant et ea quæ geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant: qui etiam apud arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt, si in sacratissimo nostri numinis comitatu causæ dicantur.
C.7.62.32.5 Sane si illustrium ac magnificorum iudicum sententiæ fuerint appellatione suspensæ, eorum videlicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per consultationem nostram volumus audientiam expectari, licet antea privato homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is postea tempore definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem observando et si alter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit dignitatem.
C.7.62.32.6 Quidquid autem hac lege specialiter non videtur expressum, id veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intellegant.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
