Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 7.62.19

DE APPELLATIONIBUS ET CONSULTATIONIBUS

inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad universos provinciales

C.7.62.19pr. A proconsulibus et comitibus et his qui vice præfectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti iudex præbeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat․ a præfectis autem prætorio provocare non sinimus․

C.7.62.19.1 Quod si victus oblatam nec receptam ab iudice appellationem adfirmet, præfectos adeat, ut apud eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta․ superatus enim si iniuste appellare videbitur, lite perdita notatus abscedet: aut si vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperit, ad nos referre necesse est, ut digno supplicio puniatur.

subscriptio D․ k․ Aug․ pp․ k․ Sept․ Constantinopoli Basso et Ablabio conss.[a․ 331]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑