Codex Iustinianus 7.61.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Profuturo præfecto annonæ
C.7.61.1pr. Si quis iudicum duxerit esse referendum, nihil inter partes pronuntiet, sed magis super quo hæsitandum putaverit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes, sciens, quod, si hoc fecerit, nihilo minus iure appellationum res agitabitur.
C.7.61.1.1 Sed nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructionem indigeat.
C.7.61.1.2 Quotiens autem ad nostram scientiam iudex se polliceatur relaturum, consultationis exemplum litigatoribus ilico edi apud acta iubeat, ut, si cui forte relatio minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter apud acta sine aliqua frustratoria dilatione offerat.
subscriptio D․ IIII id․ Febr․ Sirmio Constantino A․ V et Licinio C. conss.[a․ 319]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
