Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 7.6.1

DE LATINA LIBERTATE TOLLENDA ET PER CERTOS MODOS IN CIVITATEM ROMANAM TRANSFUSA

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.7.6.1pr. Cum dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta Latinorum libertas incertis vestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc in ius perfectum deducitur?

C.7.6.1.1 Cum enim Latini liberti ad similitudinem antiquæ Latinitatis, quæ in coloniis missa est, videntur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicæ nisi bellum accessit civile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem eius derelinqui.

C.7.6.1.1A Cum igitur multis modis et pæne innumerabilibus Latinorum introducta est condicio et leges diversæ et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates maximæ emergebant tam ex lege Iunia quam ex Largiano senatus consulto nec non ex edicto divi Traiani, quorum plenæ quidem fuerant nostræ leges, non autem in rebus fuerat eorum experimentum: studiosissimum nobis visum est hæc quidem omnia et Latinam libertatem resecare, certos autem modus eligere, ex quibus antea quidem Latina competebat libertas, in præsenti autem Romana defertur condicio, ut his præsenti lege enumeratis et cives Romanos nascentibus ceteri omnes modi, per quos Latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non Latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur.

C.7.6.1.1B Quis enim patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul et libertas et servitium concurrunt et, qui quasi liber moratus est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in servitutem?

C.7.6.1.1C Sancimus itaque, si quis per epistulam servum suum in libertatem producere maluerit, licere ei hoc facere quinque testibus adhibitis, qui post eius litteras sive in subscriptione positas sive per totum textum effusas suas litteras supponentes fidem perpetuam possint chartulæ præbere․ et si hoc fecerit, sive per se scribendo sive per tabularium, libertas servo competat quasi ex imitatione codicilli delata, ita tamen, ut et ipso patrono vivente et libertatem et civitatem habeat Romanam.

C.7.6.1.2 Sed et si quis inter amicos libertatem dare suo servo maluerit, licebit ei quinque similiter testibus adhibitis suam explanare voluntatem et quod liberum eum esse voluit dicere: et hoc sive inter acta fuerit testificatus sive testium voces attestationem sunt amplexæ et litteras tam publicarum personarum quam testium habeant, simili modo servi ad civitatem producantur Romanam quasi ex codicillis similiter libertatem adipiscentes.

C.7.6.1.3 Sed scimus etiam hoc esse in antiqua Latinitate ex edicto divi Claudii introductum, quod, si quis servum suum ægritudine periclitantem sua domo publice eiecerit neque ipse eum procurans neque alii eum commendans, cum erat ei libera facultas, si non ipse ad eius curam sufficeret, in xenonem eum mittere vel quo poterat modo eum adiuvare, huiusmodi servus in libertate Latina antea morabatur et, quem ille moriendum dereliquit, eius bona iterum, cum moreretur, accipiebat․

C.7.6.1.3A Talis itaque servus libertate necessaria a domino et nolente re ipsa donatus fiat ilico civis Romanus nec aditus in iura patronatus quondam domino reservetur․ quem enim a sua domo suaque familia publice reppulit neque ipse eum procurans neque alii commendans neque in venerabilem xenonem eum mittens neque consueta ei præbens salaria, maneat ab eo eiusque substantia undique segregatus tam in omni tempore vitæ liberti quam cum moriatur nec non postquam iam fuerit in fata sua concessus.

C.7.6.1.4 Similique modo si quis ancillam suam sub hac condicione alienaverit, ne prostituatur, novus autem dominus impia mercatione eam prostituendam esse temptaverit, vel si pristinus dominus manus iniectionem in tali alienatione sibi servaverit et, cum ad eum fuerit reversa, ipse ancillam prostituerit, ilico in libertatem Romanam eripiatur et, qui eam prostituerit, ab omni patronatus iure repellatur․ qui enim ita degener et impius constitutus est, ut talem exerceret mercationem, quomodo dignus est vel ancillam vel libertam eam habere?

C.7.6.1.5 Sed et qui domini funus pileati antecedunt vel in ipso lectulo stantes cadaver ventilare videntur, si hoc ex voluntate fiat vel testatoris vel heredis, fiant ilico cives Romani․ et ne quis vana liberalitate iactare se concedatur, ut populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina servitute publico testimonio defraudati: fiant itaque et hi cives Romani, iure tamen patronatus patronis integro servando.

C.7.6.1.6 Illo procul dubio observando, ut, si quis sive in testamento sive vindicta quen- dam manumiserit, licet hoc dixerit vel scripserit, quod voluerit esse Latinum, supervacua adiectio Latinitatis aboleatur et fiat civis Romanus, ne modi, qui ab antiqua observatione in civitatem Romanam homines producebant, per privatorum voluntates deminui videantur.

C.7.6.1.7 Sed et si sub condicione quidam libertatem suo servo reliquerit et adhuc pendente condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea Latinus, sed civis fiat Romanus․ et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui libertatem imposuit, maneat libertus. sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus videatur et ad eum iura patronatus perveniant, cui leges concedunt.

C.7.6.1.8 Illud etiam satis acerbum nobis visum est, quod putabat antiquitas, si in liberali iudicio superatus fuerat servus a domino, deinde servi pretium ab aliquo ei solutum est, in Latinitate eum remorari. quemadmodum enim rationabile est et pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in servitutem deducere, cum non sint ambo casus sibi consentanei? et in præsenti igitur casu libertas Romana ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus invenitur.

C.7.6.1.9 Sed et si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocaverit et dotem pro ea conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla non Latina, sed civis efficiatur Romana․ si enim hoc, quod frequentissime in cives Romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est consentaneum effectum huiusmodi scripturæ observari.

C.7.6.1.10 Similique modo si dominus inter acta quendam servum filium suum nominaverit, voci eius quantum ad liberam condicionem credendum est. si enim ipse tali adfectione fuerat accensus, ut etiam filium servum suum nominare non indignetur, et hoc non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis intervenientibus et quasi in iudicii figura nominaverit, quomodo potest eum servum iterum saltem morientem habere? sed producatur et ipse in civitatem Romanam, vera liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus.

C.7.6.1.11 Ille etiam novissimus antiquæ Latinitatis modus in civitatem Romanam translatus eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus servus ostendebatur, vel dederit servo vel corruperit.

C.7.6.1.11A Sed ne furandi occasio servis forsitan detur et sua malignitate in libertatem perveniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut testibus præsentibus non minus quinque dominus instrumenta vel det famulo suo vel deleat aut alio modo corrumpat. et ex eo igitur modo civitatem Romanam ei competere censemus, salvo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris, nisi ubi specialiter hoc patronis denegavimus.

C.7.6.1.12 His tantummodo casibus ex omni iure antiquæ Latinitatis electis ceteri omnes, qui in libris prudentium vel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant nec Latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, servi in sua condicione nec tali remedio abuti concedantur.

C.7.6.1.12A Et ne in posterum aliquod ius Latinæ libertatis nostris legibus incurrat, lex Iunia taceat Largiano senatus consulto cessante, sileat edictum divi Traiani, quod ea sequebatur, et si qua alia lex vel senatus consultum vel etiam constitutio loquitur de Latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat ettriplex antea via libertatis, quæ multiplices itroducebat ambages, uno directo tramite discat ambulare․ quod si aliqua lex vel constitutio libertatis faciet mentionem, non autem Latinitatis, ea pro civitate Romana loqui intellegatur.

C.7.6.1.13 Sed si quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi Latinorum his quorum intereat adgregata sunt, vel adhuc vivunt, nihil ex hac lege innovetur, sed maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et vindicanda․ in futuris autem libertis præsens constitutio locum sibi vindicet.

subscriptio D․ k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc.[a․ 531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑