Codex Iustinianus 7.54.3
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.7.54.3pr. Sancimus, ut si quis condemnatus fuerit, post datas a nobis quadrimenstres indutias centesimas quidem usuras secundum naturam iudicati eum compelli solvere, sed tantummodo sortis et non usurarum, quæ ex pristino contractu in condemnationem deductæ sunt․ cum enim iam constituimus usurarum usuras penitus esse delendas, nullum casum relinquimus, ex quo huiusmodi machinatio possit induci.
C.7.54.3.1 Si enim sine emendatione relinquatur, aliquid absurdum atque inelegans necesse est evenire, cum utiliter ex contractibus descendentes plerumque minores centesimæ ex nostra lege factæ sunt et necesse est minoribus usuris graviores supponi․ si enim ex iudicati actione centesimæ omnimodo currunt usuræ, ex contractibus autem hoc raro contingit in capitulis lege nostra tantummodo exceptis, huiusmodo iniquitatem ipsa necessitas rerum introducebat.
C.7.54.3.2 Et ideo pio remedio causam corrigentes sancimus sortis tantummodo usuras usque ad centesimam currentes ex iudicati actione profligari, non autem usurarum quantascumque usuras․ si enim novatur iudicati actione prior contractus, necesse est usurarum quidem, quæ anterioris contractus sunt, cursum post sententias inhiberi, alias autem usuras ex iudicati actione tantummodo sortis procedere, et non ideo, quod forsitan consummata est quantitas sortis et usurarum, totius summæ usuras postea colligi, sed sortis tantummodo․
C.7.54.3.3 Et cum antiquitas pessimo exemplo reis quidem condemnatis laxamentum duorum mensum præstabat, fideiussores autem eorum eodem uti beneficio non concedebat, ut liceret victoribus relictis propter legem condemnatis personis a fideiussoribus eorum vel mandatoribus statim pecunias vel res in condemnatione positas exigere, huiusmodi acerbitatem resecantes sancimus quadrimenstres indutias, quas dedimus condemnatis, etiam ad fideiussores eorum et mandatores extendi, ne legi fiat derogatum․ cum enim interventor solvere compellatur et ipse reum coerceat ad invitam solutionem, nullum condemnatus habebat nostræ sensum humanitatis, quia per medium fideiussorem statim pecunias persolvere compellebatur.
subscriptio D․ V k. Dec․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc. [a.531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
