Codex Iustinianus 7.53.ult
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Glyconi
C.7.53.9 Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciæ, qui, sive confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latæ sententiæ pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quæ sæpe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet.
subscriptio S․ non․ Nov․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
