Codex Iustinianus 7.47.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.7.47.1pr. Cum pro eo quod interest dubitationes antiquæ in infinitum productæ sunt, melius nobis visum est huiusmodi prolixitatem prout possibile est in angustum coartare.
C.7.47.1.1 Sancimus itaque in omnibus casibus, qui certam habent quantitatem vel naturam, veluti in venditionibus et locationibus et omnibus contractibus, hoc quod interest dupli quantitatem minime excedere: in aliis autem casibus, qui incerti esse videntur, iudices, qui causas dirimendas suscipiunt, per suam subtilitatem requirere, ut, quod re vera inducitur damnum, hoc reddatur et non ex quibusdam machinationibus et immodicis perversionibus in circuitus inextricabiles redigatur, ne, dum in infinitum computatio reducitur, pro sua impossibilitate cadat, cum scimus esse naturæ congruum eas tantummodo poenas exigi, quæ cum competenti moderatione proferuntur vel a legibus certo fine conclusæ statuuntur.
C.7.47.1.2 Et hoc non solum in damno, sed etiam in lucro nostra amplectitur constitutio, quia et ex eo veteres quod interest statuerunt: et sit omnibus, secundum quod dictum est, finis antiquæ prolixitatis huius constitutionis recitatio.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
