Codex Iustinianus 7.45.6
inscriptio Imppp․ Carus Carinus et Numerianus AAA․ Zoilo
C.7.45.6 Cum sententiam præsidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non præsente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quæ ab eo decreta sunt præiudicium generandum esse constat.
subscriptio PP․ V k․ Dec․ Caro et Carino conss.[a․ 283]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
