Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 7.43.8

QUOMODO ET QUANDO IUDEX SENTENTIAM PROFERRE DEBET PRÆSENTIBUS PARTIBUS VEL UNA ABSENTE

inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Claudiæ

C.7.43.8 Consentaneum iuri fuit temporibus ad præsentiam partis adversæ præscriptis præsidem provinciæ impleta iuris sollemnitate et adversario tuo trinis litteris vel uno pro omnibus peremptorio edicto, ut præsentiam sui faceret, commonefacto, si in eadem contumacia perseveravit, præsentis adlegationes audire․ quod vel successor eius facere curabit․ a quo ter citatus si contumaciter præsentiam sui facere neglexerit, non abs re erit vel ad cogendum eum, ut se repræsentaret, possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et adversarium petitorem constituere, vel auditis defensionibus tuis id quod iuris ratio exegerit iudicare.

subscriptio PP․ III k․ Oct․ ipsis IIII et III AA․ conss.[a․ 290]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑