Codex Iustinianus 7.43.3
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Antistio
C.7.43.3 Ab eo iudicato recedi non potest, quod vobis absentibus et ignorantibus atque indefensis dicitis esse prolatum, si, ubi primum cognovistis, non ilico de statutis querellam detulistis․ ita enim firmitatem sententia, quæ ita prolata est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus.
subscriptio PP․ IIII id․ Iun․ Gordiano A․ et Aviola conss.[a․ 239]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
