Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 7.40.1

DE ANNALI EXCEPTIONE ITALICI CONTRACTUS TOLLENDA ET DE DIVERSIS TEMPORIBUS ET EXCEPTIONIBUS ET PRÆSCRIPTIONIBUS ET INTERRUPTIONIBUS EARUM

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.

C.7.40.1pr. Super annali exceptione, quæ ex Italicis contractibus oritur, tantæ moles altercationum in omnibus iudiciis exortæ sunt, quantas et enumerari difficile et explanari impossibile est․

C.7.40.1.1 Primum etenim naturæ eius observatio cum omni scrupulositate et difficultate composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur.

C.7.40.1.1A Deinde illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse putaverunt․ et in nostris temporibus sæpius super huiusmodi calculo a iudicibus variatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere huiusmodi exceptio valuit.

C.7.40.1.1B Cum itaque nobis aliæ temporales exceptiones vel præscriptiones sufficiant, huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur․ ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliæ omnes legitimæ exceptiones vel præscriptiones in iudiciis suum vigorem ostendant, sive quæ super decennio vel viginti vel triginta vel quadraginta annis introductæ sunt, sive quæ minoribus spatiis concluduntur.

C.7.40.1.1C Ad hæc cum nihil prohibet etiam ea, quæ aliquam dubitationem acceperunt, clarioribus et compendiosis sanctionibus renovare, iubemus omnes personales actiones, quas verbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui et veteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis․

C.7.40.1.1D Nemo itaque audeat neque actionis familiæ erciscundæ neque communi dividundo neque finium regundorum neque pro socio neque furti neque vi bonorum raptorum neque alterius cuiuscumque personalis actionis vitam longiorem esse triginta annis interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est et non iteratis fabulis sæpe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus finiri․

C.7.40.1.1E Exceptis omnibus actionibus, licet personales sint, quæ in iudicium deductæ sunt et cognitionalia acceperunt certamina et postea silentio traditæ sunt, in quibus non triginta, sed quadraginta annos esse expectandos, ex quo novissimum litigatores tacuerunt, nostra lex antea promulgavit.

C.7.40.1.2 Ne autem imperfecta sanctio videatur, cum in maternis quidem rebus filiis familias tempora exceptionum currere dispositum erat, ex quo sacris paternis absoluti sunt, in aliis autem, quæ minime adquiri possunt, hoc non fuerat specialiter constitutum, apertissima definitione sancimus filiis familias omnibus in his casibus, in quibus habent res minime patribus suis adquisitas, nullam temporalem exceptionem opponi, nisi ex quo actionem movere potuerint, id est postquam manu paterna vel eius in cuius potestate erant constituti fuerint liberati․ quis enim incusare eos poterit, si hoc non fecerint, quod et si maluerint, minime adimplere lege obviante valebant?

subscriptio D․ XV k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑