Codex Iustinianus 7.4.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.7.4.17pr. Cum quidam servum suum ita legavit, ut legatarius libertatem ei imponat, et heres ad huiusmodi legatum improbe versatus servum dare legatario designatus est, ut etiam lite pulsetur, et iudex non in ipsum servum, sed in æstimationem litis condemnationem proferat: veteris iuris interpretes dubitabant, ne quid obstaculum libertati ex hac causa procedat et, si placuerit eandem deberi libertatem, a quo danda est utrumne ab herede an a legatario, et si heres imponat libertatem, an legatarius, quod ex pecuniaria condemnatione accepit, firmiter detinet sive totum sive ex parte sive etiam nihil.
C.7.4.17.1 Talem itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui præpositus est in prædicta causa, non omnimodo condemnationem in servum, sed in æstimationem eius fecerat, cum ipsius vitium etiam huiusmodi altercationi præbuit occasionem.
C.7.4.17.2 Unde si talis quæstio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus, ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei servus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit, censemus ilico ad libertatem eripi servum, et illum quidem liberum esse, heredem autem pro sua indevotione omnes expensas, quas legatarius in litem fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario servando.
subscriptio D․ Constantinopoli XV k․ Dec․ Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
