Codex Iustinianus 7.39.3
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Asclepiodoto pp.
C.7.39.3pr. Sicut in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur․ sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum præscriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente nititur vindicare.
C.7.39.3.1 Quæ ergo ante non motæ sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem․ nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, promeruisse responsum, vel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem conventio․
C.7.39.3.1A Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari ætate dumtaxat, quamvis sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni․ nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt.
C.7.39.3.2 Hæ autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quæ perpetuæ videbantur, non illæ, quæ antiquitus temporibus limitantur.
C.7.39.3.3 Post hanc vero temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit.
subscriptio D․ XVIII k․ Dec․ Constantinopoli Victore cons.[a․ 424]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
