Codex Iustinianus 7.39.1
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Arrianæ
C.7.39.1pr. Cum adseveras te absente eos, qui oculos prædiis tuis imposuerant, operam dedisse, ut annonariæ collationis prætextu vili pretio ab officio præsidali prædia tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex venditionis die fluxit, qui provinciam regit inter vos cognoscet et, quod publico iure præscriptum est, statuet.
C.7.39.1.1 Si autem nondum ex die publicæ venditionis legitimum tempus transmissum sit, iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictaverit sequetur, non ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro vitioso contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide emptoribus restitui non oportere.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
