Codex Iustinianus 7.37.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Floro comiti rerum privatarum et curatori dominicæ domus et Petro viro illustri curatori divinæ domus serenissimæ Augustæ et Macedonio viro illustri curatori et ipsi dominicæ domus
C.7.37.3pr. Bene a Zenone divæ memoriæ fiscalibus alienationibus prospectum est, ne homines, qui ex nostro ærario donationis vel emptionis vel cuiuslibet alienationis titulo quicquam accipiunt, si quid circa contractum contrarium emerserit vel evictionis vel alterius inquietudinis gratia ad dominium vel hypothecam respiciens, aliquid sustineant detrimentum: sed adversus emptores quidem vel donationem accipientes vel per alios titulos alienationis quicquam detinentes minime quæcumque actiones moveantur, sed tantummodo contra ærarium usque ad quadriennium tantum, quo translapso neque adversus fiscum remaneat aliqua actio.
C.7.37.3.1 Sed scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus naviter observari, sed non simili modo rem fuisse observatam circa eas res, quæ a sacratissimis imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex privata eorum substantia procedunt.
C.7.37.3.1A Quod satis inrationabile est․ quæ enim differentia introducitur, cum omnia principis esse intellegantur, sive a sua substantia sive ex fiscali fuerit aliquid alienatum? eodemque modo et si a serenissima Augusta aliquid alienetur, quare non eadem utatur prærogativa? sed curatores nostri, per quos solemus substantiam nostram gubernare, necesse habeant in venditionibus rerum et evictionem et alia quæ sunt privatæ utilitatis pacta emptionalibus instrumentis addere vel quasdam tales obligationes in alienationum instrumentis agnoscere vel in permutationibus vel in transactionibus, si et hoc fuerit celebratum?
C.7.37.3.1B Hoc enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter privatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos res divinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis vel damnis adficere conantur.
C.7.37.3.1C Quæ omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum valituram legem sancimus omnes alienationes de aula procedentes, sive a nostra clementia sive a serenissima Augusta coniuge nostra sive ab his, qui postea digni fuerint nomine imperiali, sive iam alienatum quid est sive postea fuerit, sine omni inquietudine permanere, sive res eis per nosmet ipsos sive procuratores, ex epistalmate tamen nostro, fuerint adsignatæ.
C.7.37.3.1D Et nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis sive mobiles sive immobiles seu se moventes vel iura incorporalia vel panes civiles, iudiciis adficere vel sperare aliquam contra eos esse sibi viam apertam sed omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiæ.
C.7.37.3.2 Sed adversus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem vel hypothecariam, ut ex nostra iussione causa moveatur et competentem mereatur effectum․ quod si quadriennium fuerit emensum, nec adversus nostram domum habeat quis quamcumque actionem.
C.7.37.3.3 Quia igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam Augustam coniugem nostram variis personis iam donasse et vendidisse et per alios titulos adsignasse, et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem liberalitatem ex nostra substantia sive serenissimæ coniugis nostræ esse confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut contra illos quidem nulla moveatur actio, intra quadriennium autem ex præsenti die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras divinas domos suas actiones super isdem rebus movere, scituris, quod præfato quadriennio finito neque adversus nostras domos aliquis eis reservetur regressus.
C.7.37.3.4 Cum enim multa privilegia Augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore serenissimus princeps divinæ Augustæ constante matrimonio donaverit vel ipse a serenissima Augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc videatur imperiale esse privilegium․ qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua prærogativam fortuna?
C.7.37.3.5 Quæ igitur pro Augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit æternitas, hæc tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri observare festinent, ex eo tempore valitura, ex quo nutu divino imperiales suscepimus infulas.
subscriptio D․ V k․ Dec․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
