Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 7.33.12

DE PRÆSCRIPTIONE LONGI TEMPORIS DECEM VEL VIGINTI ANNORUM

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.7.33.12pr. Cum in longi temporis præscriptione tres emergebant veteribus ambiguitates, prima proter res, ubi positæ sunt, secunda propter personas, sive utriusque sive alterutrius præsentiam exigimus, et tertiæ, si in eadem provincia vel si in eadem civitate debent esse personæ tam petentis quam possidentis et res, pro quibus certatur: omnes præsentis legis amplectimur definitione, ut nihil citra eam relinquatur.

C.7.33.12.1 Sancimus itaque debere in huiusmodi specie utriusque personæ tam petentis quam possidentis spectari domicilium, ut tam is qui dominii vel hypothecæ quæstionem inducit quam is qui res possidet domicilium in uno habeant loco, id est in una provincia․ hoc etenim nobis magis eligendum videtur, ut non civitate concludatur domicilium, sed magis provincia, et si uterque domicilium in eadem habet provincia, causam inter præsentes esse videri et decennio agentem excludi․

C.7.33.12.2 De rebus autem, de quibus dubitatio est, nulla erit differentia, sive in eadem provincia sint sive in vicina vel trans mare positæ et longo spatio separatæ․

C.7.33.12.3 Sin autem non in eadem provincia uterque domicilium habeat, sed alter in alia, alius in altera, tunc ut inter absentes causam disceptari et locum esse viginti annorum exceptioni․ nihil enim prohibet, sive in eadem provincia res constitutæ sint sive in alia, super his controversiam in iudicio provinciali moveri et multo magis in hac florentissima civitate․

C.7.33.12.3A Quid enim prodest in ipsa provincia esse possessionem an in alia, cum ius vindicationis incorporale est et, ubicumque res positæ sunt, et dominium earum et vinculum ad dominum vel creditorem possit reverti? ideo enim nostri maiores subtilissimo animo et divino quodam motu ad actiones et earum iura pervenerunt, ut incorporales constitutæ possint ubicumque ius suum et effectum corporalem extendere․ D

C.7.33.12.3B Sit igitur secundum hanc definitionem causa perfectissime composita et nemo posthac dubitet, neque inter præsentes neque inter absentes quid statuendum sit, ut bono initio et possessione tenentis et utriusque partis domicilio requisito sit expedita quæstio pro rebus ubicumque positis, nulla scientia vel ignorantia expectanda, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio.

C.7.33.12.4 Eodem observando et si res non soli sint, sed incorporales, quæ in iure consistunt, veluti usus fructus et ceteræ servitutes․

subscriptio D․ V k. Dec․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc. [a.531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑