Codex Iustinianus 7.25.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.7.25.1 Antiquæ subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure Quiritium vel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure Quiritum nomen, quod nihil ænigmate discrepat nec umquam videtur neque in rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquæ dispositiones accipiunt․ sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium.
subscriptio [a․ 530- 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
