Codex Iustinianus 7.21.6
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ Pollæ
C.7.21.6pr. Si mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quæstionem movere temptaverint, nota præscriptione repellere.
C.7.21.6.1 An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. quod si varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit.
subscriptio PP․ VI id․ Iun․ Sæculare II et Donato conss.[a․ 260]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
