Codex Iustinianus 7.21.4
inscriptio Imp․ Alexander A․ Marciano
C.7.21.4pr. Si is, quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut civis Romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status quæstionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti facere posse.
C.7.21.4.1 Quod si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti experiri non prohiberis.
subscriptio PP․ V id․ Iun․ Modesto et Probo conss.[a․ 228]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
