Codex Iustinianus 7.2.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.7.2.15pr. Cum constitutio divi Marci declarat, si quis testamento condito vel sine testamento moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo autem adire vult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse videtur, et si fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariæ relictæ, licere vel cuilibet extraneo vel uni ex servis, qui et ipse libertate donatus est et pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat his, quibus voluerit testator, variæ dubitationes ex hac constitutione emerserunt.
C.7.2.15.1 Nam si res hereditariæ herede minime invento venierint an et post venditionem earundem rerum possibile est vel servum vel quemlibet alium adire et recuperare quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus, quærebatur.
C.7.2.15.1A Et licet divus Severus semel rebus venditis hoc non admisit, nobis tamen Ulpiani sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post venditionem rerum annale remedium dare divi Marci constitutioni, intra quod et creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil novi patiantur, qui annalem sæpe sentiebant rescissionem, et licere servo, qui libertate donatus est, vel alii cuidam extraneo vel ante venditionem rerum vel post venditionem, intra annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat.
C.7.2.15.1B Sin autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus autem non in solidum, sed in partem solvere creditum, illi autem huiusmodi pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime cum ex voluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus admitti talem petitionem nullo concedimus modo.
C.7.2.15.2 Si vero quidam ex servis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse respuendam, et in hunc casum extendenda est divi Marci oratio et procul dubio et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium servorum, sive ad libertatem venire volunt sive in servitutem remanere.
C.7.2.15.2A Licet enim Romanam civitatem recusare nemini servorum licet, tamen in hoc casu, ne propter quorundam indevotionem alii maneant in servitute, volentibus quidem omnibus servis licere in libertatem pervenire, nolentibus autem quibusdam vel recusantibus spontaneam servitutem imminere oportet et, quem patronum habere noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant.
C.7.2.15.3 Sin vero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum servorum ex his, qui ad libertatem venire iussi sunt, melius est, si quidem res hereditariæ sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus servis dare libertatem, etsi hoc non pollicitus est. si autem deest in exsolvendis creditoribus, humanius est, ut saltim pauci veniant ad libertatem.
C.7.2.15.4 Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. bellissimam autem repletionem præfatæ constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda, ut creditoribus et libertatibus satisfaciant.
C.7.2.15.4A Sin autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat prærogativam, si etiam satisdationem præstare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant․ et hoc intra annale tempus observetur.
C.7.2.15.5 Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam præstare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, æquissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur․ quod privilegium damus non solum servo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur.
C.7.2.15.6 Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat, secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus.
C.7.2.15.7 Sin autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur․ his omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit.
subscriptio [a․ 531-532]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
