Codex Iustinianus 7.2.6
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Pisistrato
C.7.2.6 Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob æs alienum spernitur ab heredibus, conservandæ libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi postulabis, maxime cum id etiam a divo Marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
