Codex Iustinianus 7.19.ult
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Bassum
C.7.19.7pr. Si quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur servus aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet an vero ex possessione libertatis in servitutem vocatur.
C.7.19.7.1 Ac si eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam atque ita præberi direptorum negotiorum, si res exegerit, audientiam.
C.7.19.7.2 Quod si ei qui ad servitutem vocatur quicquam direptum esse memoretur, universa quæ constiterit ablata ita demum reddi convenit ei, qui servus esse contenditur, si modo salvam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit.
C.7.19.7.3 Nam si tales non potuerit dare, tunc ea convenit, de quibus in iudicio tractabitur, sequestrari in eum diem, in quo controversia sopietur, ita ut ex isdem, si alia facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniæ hominis subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit æstimatum.
C.7.19.7.4 Cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptæ sint et sententia de restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiæ satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere.
subscriptio [a․ 317- 319?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
