Codex Iustinianus 7.19.1
inscriptio Imp․ Alexander A․ Vitalio
C.7.19.1 Cum et ipse confessus es status controversiam pati, qua ratione postulas, priusquam de condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te servum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es, iuxta ius ordinarium præsidem pete, qui cognita prius liberali causa ex eventu iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit.
subscriptio PP․ V id․ M․ ..․ Maximo II et Æliano conss.[a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
