Codex Iustinianus 7.17.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.7.17.2pr. Expeditam antea quæstionem, in præsenti autem ex nostra lege, quam de adsertione tollenda posuimus, in quandam difficultatem incidere periclitantem, compendioso remedio fulciendam esse censemus.
C.7.17.2.1 Cum enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si victus erat et pro libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum adversus venditorem, ut ei quasi liberæ personæ venditor reddat id, quod emptionali instrumento continebatur vel natura contractus exigebat.
C.7.17.2.2 In præsenti autem, quia adsertorum vana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una tantummodo persona in iudicium veniente?
C.7.17.2.3 Sancimus itaque in præsenti casu licentiam esse emptori adversus suum auctorem venire, quatenus vel ostendat venditor servum se vendidisse vel, si non potuerit, quasi libera persona vendita evictionis periculum ad eum revertatur.
subscriptio D․ k․ Sept.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
