Codex Iustinianus 7.17.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.7.17.1pr. Lites super servili condicione movendas ad clementiorem tam examinationem quam terminum transferimus iubentes, si quis vel adhuc serviens liberum se esse dixerit vel in libertate commorans ad servitutem vocatus fuerit, adsertoris difficultatem in utroque casu cessare ipsumque per se ad intentiones eius qui dominum sese adserit respondere et, si ex possessione libertatis ad servitutem ducitur, etiam procuratorem dare minime prohiberi, quod his, qui ex servitute ad libertatem prosiluerint, penitus interdicimus: illis legibus, quæ dudum et secunda et tertia vice adsertorias lites examinari præcipiebant, in posterum conquiescentibus, cum sit iustum primam definitionem in suis manere viribus, cum provocatio nulla oblata fuerit: qua porrecta, ad similitudinem aliorum negotiorum iudex, ad quem res ex provocatione ducitur, eam examinabit, cuius et ipsius iudicium ad secundam exquisitionem minime deducetur occasione legum, quæ super adsertoriis litibus positæ sunt.
C.7.17.1.1 Super peculio etiam eorum vel aliis rebus aut causis veterem defensoris observationem tollimus, præcipientes illorum tantummodo peculia, qui ex possessione servitutis super libera condicione litigant, aliasque res quæ vindicantur in tuto pro dispositione iudicis collocari.
C.7.17.1.2 Omnes vero, qui pro libertate periclitantur, si quidem possint fideiussorem dare, eum exigi: sin vero re vera datio eius impossibilis eis sit hocque iudici manifeste ostendatur, iuratoriæ cautioni committi: scientes quod, si post hiusmodi expositionem afuerint et edictis citati in absentia nihilo minus per unum annum duraverint, omnimodo servituti obnoxii erunt et eius dominio, qui litem eis intulit, sine ulla dubitatione adsignabuntur․
C.7.17.1.3 Scire vero eos volumus, qui aliquem ad servitutem vocant, quod, si post primam accusationem in quocumque iudicio vel ex divali iussione factam et admonitionem ei oblatam, qui servus esse dicitur, in alio iudicio eum accusaverint (præterquam si eius occasionem ipse qui servus esse dicitur præstiterit), etsi domini sint, suo iure privabuntur․
subscriptio D․ III id. Dec․ dn․ Iustiniano pp․ A․ II cons. [a․ 528]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
