Codex Iustinianus 7.16.28
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Eurymedonti
C.7.16.28 Avi paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio․ sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit.
subscriptio Sirmi IIII id․ April․ AA․ conss.[a․ 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
