Codex Iustinianus 7.16.19
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Paulo
C.7.16.19 Principaliter causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus․ nam cum te eum ad libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis preces, servus dicatur eique libertas ex manumissione tua vindicetur, probatio servitutis originis et beneficium manumissionis libertatem illi adsignans tuum etiam ius patronatus tuetur․ si vero consentiat servituti, tunc iure concesso adito præside provinciæ eum invitum etiam defendere poteris.
subscriptio [a․ 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
