Codex Iustinianus 7.12.ult
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ Theodoro
C.7.12.2pr. Is quidem, qui testamento vetitus est manumitti, ad libertatem non potest pervenire.
C.7.12.2.1 Sed in proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et venire et manumitti noluerit, an quasi male meritis poenam inrogaverit.
C.7.12.2.2 Nam priore casu, morte eius cui consulebatur obsequii necessitate finita, libertas potest pervenire, posteriore id, quod poenæ causa in servos statutum est, necesse est vires suas obtinere, quando divis parentibus meis placuerit eiusmodi testamentorum leges perpetuam servitutem male meritis servis inrogare, ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
