Codex Iustinianus 7.12.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Torquato
C.7.12.1pr. Cum divus pater meus constituerit a præsidibus provinciarum vel qui coercendorum maleficiorum potestatem habent in perpetua vincula damnatos ad libertatem produci non posse, hi, qui intra tempora poenæ liberi et heredes esse iussi sunt aut legatum fideicommissumve acceperunt, neque libertatem adipisci nec quicquam eorum quæ his data sunt capere possunt.
C.7.12.1.1 Quod si poenæ tempus compleverint, iam omni vinculo exsoluti et quasi ad pristinam vel simplicem servitutis condicionem redacti et libertatem et si qua testamentis dominorum illo tempore defunctorum acceperunt, sine ulla quæstione præteritæ poenæ consequantur.
subscriptio D․ XVI k․ Iul․ ipsis Antonino et Vero AA. conss.[a․ 161?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
