Codex Iustinianus 6.61.8
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.61.8pr. Cum non solum in maternis rebus, quæ filiis familias deferuntur, sed etiam de aliis omnibus, quæ adquisitionem effugiunt, et maxime post novellam nostri numinis legem, quæ omnia, quæ extrinsecus ad filios familias perveniunt et non ex paterna substantia, non esse adquirenda patribus statuit nisi tantummodo ad usum fructum, variæ altercationes exortæ sunt et varios eventus variosque continent tractatus et semper in iudiciis versantur, necesse est utiliter et apertissime omnia dirimere.
C.6.61.8.1 Sancimus itaque in omnibus rebus, quæ fugiunt quidem dominii adquisitionem, sed usus fructus tantummodo patri offertur vel aliis parentibus a filio familias cuiuscumque gradus vel sexus, sive pater adire filium familias integræ ætatis compellit et ille reclamandum existimat, sive filius familias adire cupit et pater in contrarium inclinat, liberam habere licentiam et patrem ipsum sibi adire hereditatem recusante filio et omne sive damnum sive lucrum in suam habere fortunam, nullo ex hoc præiudicio filio generando: sive e contrario patre recusante filius adire hereditatem voluerit, nullam adquisitionem nec usum fructum patri offerri, sed ipsum filium sibi imputare, si quid ex hoc contigerit: nulla actione neque contra patrem danda, ubi adversus eius voluntatem filius hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel aliud quidquid ex quocumque titulo sive donationis sive contractus sibi adquirere maluerit, neque adversus filium simili modo actione extendenda, ubi recusante eo pater sua auctoritate hæc sibi vindicet, huiusmodi aditionis tramite ex præsenti lege patri competente.
C.6.61.8.1A Sed habeat et pater omnem licentiam et actiones movere et ab aliis pulsari, ubi ad eum totum commodum pervenit, et filius simili modo in agendo et pulsando solus habeat et detrimentum et commodum, necessitate per officium patri imponenda tantummodo filio consentire vel agenti vel fugienti, ne iudicium sine patria voluntate videatur consistere․ et hæc quidem, si plenæ ætatis filius est, qui paternam voluntatem sequi non patitur.
C.6.61.8.1B Sin autem in secunda ætate adhuc filius est et hereditate ei delata pater consentire adeunti hereditatem noluerit vel patre volente ipse reclamaverit, si quidem recusaverit filius, licentiam damus patri simili modo hereditatem adire et eam pleno iure habere, his omnibus quæ superius diximus locum habentibus.
C.6.61.8.1C Sin autem patre recusante filius adire maluerit, damus quidem licentiam ei hoc facere, patre autem nolente res filii gubernare propter causæ necessitatem habeat facultatem filius adire competentem iudicem et ex eo petere curatorem hereditati dari, per quem gubernatio rerum in eum delatarum procedat: in utroque casu in integrum restitutionis auxilio minime ei denegando․
C.6.61.8.2 Similique modo et in milite filio familias, qui recusaverit aditionem hereditatis, quæ ei ex castrensibus occasionibus perveniat, patri danda licentia adire hereditatem, ut ad ipsum perveniat pleno iure tam per usum fructum quam per dominium eandem hereditatem possessurum, quasi ipse pater ab initio fuisset heres institutus: eo videlicet subiacente omnibus oneribus hereditariis et omnia commoda habituro et ad filium nullo periculo redundante, et hæc quidem in his casibus observanda sunt, quibus discordia inter patrem et filium vertitur.
C.6.61.8.3 Ubi autem in unum voluntas eorum concurrit, et pater usum fructum et filius habeat proprietatem, et in agentibus et in fugientibus pater quidem suscipiat actiones et moveat, cuiuscumque ætatis filius inveniatur, adhibeatur autem etiam filiorum consensus, nisi adhuc in prima sunt ætate constituti vel longe absunt, sumptibus videlicet a patre propter rerum incrementa faciendis․ cum enim nuda proprietas apud filium invenitur, ex qua substantia possibile est eum sumptus litis dependere?
C.6.61.8.4 Sin autem æs alienum ex defuncti persona descendit, cum etiam apud veteres hæc esse substantia intellegitur, quæ post detractum æs alienum supersederit, habent pater licentiam ex rebus hereditariis primum quidem mobilibus, sin autem non sufficiunt, et immobilibus sufficientem partem filii nomine venumdare, ut ilico reddatur æs alienum et non usurarum onere prægravetur․
C.6.61.8.4A Quod si pater hoc facere supersederit, ipse usuras vel ex reditibus vel ex sua substantia omnimodo dare compelletur.
C.6.61.8.4B Sin autem legata vel fideicommissa sive annalia sive semel relicta imminent huiusmodi personis, si quidem tales reditus sunt, qui sufficiunt ad annalia legata, pater ex huiusmodi reditibus hæc dependere compelletur.
C.6.61.8.4C Sin autem non habet substantia sufficientem reditum ad legatorum vel fideicommissorum præstationem vel minime reditus vel alias accessiones contineat, sint tamen res mobiles vel immobiles, steriles quidem, non tamen inutiles, veluti domus in provinciis pretiosæ vel ubicumque posita suburbana, ex quibus huiusmodi legata possunt explicari, licentia dabitur patri sufficientem partem eorum similiter filii nomine vendere et satisfacere legatis.
C.6.61.8.4D Hoc procul dubio observando, ut et mancipia ipse usufructuarius aleret et omnia circa usum fructum faceret, quæ nullo modo proprietatem possint deteriorem facere, paterna reverentia eum excusante et a ratiociniis et a cautionibus et ab aliis omnibus, quæ usufructuarii extranei a legibus exiguntur, secundum nostræ constitutionis tenorem, quam iam super huiusmodi casibus tulimus. ipsum autem filium vel filios vel filias et deinceps alere patri necesse est non propter hereditates, sed propter ipsam naturam et leges, quæ et parentibus alendos esse liberos imperaverunt et ipsis liberis parentes, si inopia ex utraque parte vertitur.
C.6.61.8.5 Sed pater quidem in prædictis tantummodo causis habeat licentiam recte res filiorum familias vendere filii nomine vel, si emptorem non invenerit, supponere, nullo modo licentia concedanda filiis easdem venditiones vel hypothecas retractare: non item licentia parentibus danda extra memoratas causas res, quarum dominium apud eorum posteritatem est, alienare vel pignori vel hypothecæ titulo dare, sed si hoc fecerint, scituris, quod necesse est eos in legum laqueos incidere, quibus huiusmodi venditiones vel hypothecæ sunt interdictæ, exceptis videlicet rebus mobilibus vel immobilibus illis, quæ onerosæ hereditati sunt vel quocumque modo damnosæ, quas sine periculo vendere patri cum paterna pietate licet, ut pretium earum vel in res et causas hereditarias procedat vel filio servetur.
C.6.61.8.5A Filiis autem familias in his dumtaxat casibus, in quibus usus fructus apud parentes constitutus est, donec parentes vivunt, nec testari de isdem rebus permittimus, nec citra voluntatem eorum, quorum in potestatæ sunt, ulla licentia concedenda dominium rei ad eos pertinentis alienare vel hypothecæ titulo dare vel pignori adsignare․ melius enim est coartare iuveniles calores, ne cupidini dediti tristem exitum sentiant, qui eos post dispersum expectat patrimonium․ cum enim, sicut dictum est, parentes alere eos secundum leges compelluntur, quare ad venditionem rerum suarum prosilire desiderant?
C.6.61.8.6 Ubi autem puerilis ætas patri licentiam præstat etiam sine consensu filii hereditatem nomine eius adire, si hoc fecerit, damus quidem filio in integrum restitutionem, postquam patria fuerit potestate liberatus vel adoleverit, patrem autem oneribus hereditariis, licet nomine filii adiit, modis omnibus illigamus: quare enim talem hereditatem adiit, qualem nec ipse nunc nec filius idoneam sibi esse existimat?
C.6.61.8.6A Non autem filio damus licentiam, si in integrum restitutionem petat respuendam esse credens hereditatem, adhuc minoribus curriculis instantibus iterum per aliam restitutionem adire præfatam hereditatem, ne ludibrio leges ei fiant sæpius eandem et amplecti et respuere cupienti․ si enim quod pater fecit ratum non habuit et propter hoc restitutus est, quomodo ferendus videatur iterum iudicium amplectens, quod et post patris voluntatem contraria adfectione aspernandum esse existimavit?
C.6.61.8.6B Sin vero pater quidem hereditatem repudiaverit infante filio constituto, ipse autem filius postea vel adhuc in sacris constitutus vel patria potestate liberatus adeundam esse crediderit eandem hereditatem, licentiam damus ei vel, si sui iuris efficiatur, tutoribus vel curatoribus eius hereditatem adire, nullo præiudicio ex recusatione paterna ei generando: simili modo et in hac parte nulla ei vel tutoribus eius vel curatoribus licentia concedenda contra priorem suam voluntatem in integrum restitutionem petere.
C.6.61.8.6C Quæ et in legatis et fideicommissis tam specialibus quam per universitatem relictis et in aliis causis, quas supra enumeravimus, similibusque eis observanda sunt.
C.6.61.8.7 In servis autem, qui filiis familias donantur, sive in constante matrimonio sive ab extraneis sub ea condicione, ut statim eos in libertatem producant, nullum impedimentum paterna faciat auctoritas. qualis enim usus fructus potest ei adquiri, qui momentarius esse ostenditur? si enim in ipso momento necesse habet eum et possidere et libertate donare, in talem hominem qualis usus fructus patri potest adquiri?
subscriptio D․ IIII k․ Aug․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
